- AETIUS Consul
- AETIUS ConsulStudii collega, a Valentiniano prosperitati eius invidente, eumque pertimescente occidi iusius est. Procop. l. 5. Cassiodod. A. C. 454. Gregor. Turonens. l. 2. c. 7. et 8. Nic. Lloydius. Potilis is Dux 60000. Hunnorum, Italiam ingressus est, A. C. 425. sed mox a Valentiniano III. delinitus, Hunnis ad sua remissis, in Imperatoris gratia tantum brevi valuit, ut Galliarum Patricius, quod nomen dignitatis erat a Constantino M. institutae, crearetur. Hic Comitis Bonifacii (qui de Imperio egregrie meritus, ad Principatum Libyae Occidentalis et Ingentes in Africa opes ascenderat) favorem nomenque insigne, sibi officere ratus, illum apud Imperatorem rebellionis reddidit suipectum, tantumque effecit, ut neci is traderetur; sic, aemulô remotô, potentior. Missus in Gallias, Francos inde pepulit, qui Clodionis Regis auspiciis, partem eius ad Rhenum satis amplam occupaverant, A. C. 428. sequente annô, ab Arelati obsidione, non minus feliciter Gothis summotis. Hinc tanta eius existimatio, ut Dextra et Fulcrum Imperii vulgo audiret: cui cumulus accessit, cum Attilam Gallias ingressum, Francorum Gothorumque auxiliis subnixus, ingenti praeliô vicisset. Unde cum Romam esset reversus, quartâ vice Consul factus, cum Studio A. C. 454. tanto cum plausupopuli exceptus est, ut aegre id ferens Imperator, mox calumniatoribus eius pateverit; quorum machinationibus contra Aetium irritatus tandem propriâ manu eum necavit, teste Cassiodorô ad A. C. praedictum. Procopius tamen mortem eius paulo aliter narrat l. 1. Hoc certum est, insigni hôc tibicine remotô, Imperium tantopere concussum esse, ut ab eo tempore in pristinam gloriam redire neutiquam valuerit. Vide quoque Prosperum in Chron. Idacium, Greogr. Turonens. l. 2. c. 7. et 8. etc. Fuit autem Aetius primum Consul, cum Valeriano, A. C. 432. secundum cum Sigesvultio A. C. 437. tertitim cum Symmacho A. C. 446. Unde Britonum literae Aetio ter Consuli inscriptae, de quibus vide in voce Anglia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.